- GRATES
- GRATESnon minus ac Preces, indices sunt venerationis, quâ divinam bonitatem simul potentiamque prosequimur: nisi quod Grates sequuntur beneficium, Preces antecedunt, Hobbes. Elem. de Civ. l. 15. c. 15. Hinc in illis meliorem cultus divini partem esse, ipsi agnovêre Ethnici: Appulei. in Hermete Trismeg. Xenoph. Memorabil. l. 4. p. 800. et seqq. Alii: et proin non quottidianae solum grates Numini ab iis exhibitae leguntur: sed et, ubi, sigulari in casu, praesentem illius opem experti essent, eodem officio functi reperiuntur. Aegeus, ob fil. theseum, a veneno servatum, apud Ovid. Met. l. 7. Fab. 22. et 23. Ovid. ob Consulatum Sex. Pompeio delatum, de Ponto l. 4. Ep. 4. Graecinum itidem Consulem designatum, Ibid. etc. Nec privatae solum, sed et sollennes grates publicaeque actae, cum insigni aliquo beneficio, ad Remp. inprimis spectante, Numen praesens sensêre. Sic ob victoriam de liostibus reportatam, Cyrus apud Xenoph. Παιδ. l. 4. Agesilaus apud eund. Orat. de Agesil. Argolici Duces, apud Ovid. Heroid. Ep. 1. Penelope Ulissi v. 25. Tit. Quinctius Dict. L. Scipio; Cic. romanorum alii quam plurimi Duces, apud Liv. passim, grates Diis sollennes egêre. Vide Brisson. de Formul. l. 1. et 2. ubi etiam de gratibus privatim actis testimonia atque exempla habes complura. Omnium tamen specimina superat sanctissima ista Hermetis Trismegisti, apud Appuleium, formula, quam subiungit. l. cit. sub fin. Tob. Pfanner. System. Theol. Gentil. pur. c. 16. §. 26. ---- 31. In Statutis Ordinis Sempringham. Gratiae dicuntur, preces pro agendis Deo gratiis, ad quas solum, ut et Missas, Sanctimoniales Laicas in stallis suis stare volunt, apud C. du Fresne Gloss. De coronis, hominibus bene de Rep. meritis gratiarum actionis ergo offeri olim solitis, vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 15. et supra ubi de Benemeritis; uti de Gratitudinis exemplis, in animantibus rationis expertibus, Plin. l. 8. c. 16. etc. De voce vero Graeca, χάρις, quae Gratia Latinis, et inde deductâ χάριτμα, earumque apud Scriptores Eccles. usu, multa praeclara apud Cl. Suicer. Thes. Eccl.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.